Tekst 26.a De dood van Cleopatra 1. Onderstreep de coniunctivi 2. Zet erbij, of deze coniunctivus in de hoofd- of bijzin staat en 3. Zet erbij waarom de schrijver hier voor een coniunctivus heeft gekozen. Post mortem Antonii et Cleopatra mori cupiebat. Timuit enim, ne ab Octaviano Romam deduceretur, in triumpho superbo traheretur populoque ostenderetur, deinde necaretur. Iussit cenam ultimam sibi parari. 5 Post cenam Octaviano epistulam scripsit, qua consilium aperuit. Ecce, accedit ad monumentum rusticus quidam cum sporta, in qua multi fici sunt. Custodibus dicit se ad reginam ficos ferre velle et eos invitat, ut partem sumant. Ridentes abnuunt illi et veniam dant, ut intret et ficos ad Cleopatram ferat. 10 Illa, ut sportam recepit, omnes dimisit praeter duas ancillas et aditus claudi iussit. Anguem inter ficos conspiciens clamavit: ‘Ecce’, ipsum, quod volui!’ et audax anguem ad venas admovit ... Interea Octavianus milites miserat, qui mortem reginae impedirent. Ut perveniunt ad monumentum, quam celerrime fores refringunt. 15 Frustra: cubiculum intrantes Cleopatram mortuam in lecto vident. Altera ancilla ad pedes eius mortua iacet; altera crines dominae comit, ut in morte etiam pulchra sit, donec et illa moriens cadit. Tekst 26.b Julia verbannen 1. Onderstreep de coniunctivi 2. Zet erbij, of deze coniunctivus in de hoofd- of bijzin staat en 3. Zet erbij waarom de schrijver hier voor een coniunctivus heeft gekozen. ‘Nuper cognovi Iuliam filiam noctu per urbem errare et palam, in foro, in rostris, quocumque loco stupra facere et vos, nobilissimos Romanorum, participes esse. Ideo vos huc convocavi, ut vos ipsos rogem utrum verum sit necne.’ 5 Praeteriens eos singulos idem rogavit, num cum filia cubavissent. Alius respondit ‘cum ea cubavi’, alius ‘semel tantum’, alius ‘breviter’, alius ‘ipse nolebam, sed ea me coegit’. Augustus haec audiens magis magisque suscensuit, donec iratus exclamavit: ‘Ullus vir Romae est, qui nón cum filia mea cubavit?’ 10Tanto dolore affectus erat, ut se in cubiculum reciperet, ubi per quattuor dies lugebat: nec cibum capiebat, nec vinum bibebat, nec dormiebat. Cubiculum relinquens modo dixit: ‘Relegetur neque mihi dicatur, quo.’ Lacrimans et supplicans Iulia frustra iram patris mitigare 15 temptabat. Relegata est in insulam minimam, ubi sola, sine luxu, sine amicis, matre modo comitata, reliquam vitam egit.